monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 14
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, XIII. <<<     >>> XV.

Caput XIV. [Adulatores puniendos esse, tanquam hostesdeorum et hominum, et veritatem gratanter amplectendam, et patientiam custodiendam, tam rationibus quam exemplis maiorum.] HIDE APPARATUS

1 Sed, ut vulgari proverbio dicitur: 'Deus ille prae caeteris colendus creditur, qui subvenit in praesenti.' Ideoque non curant quomodo, dum tamen hoc quod expetunt faciant. Egregie quidem Caecilius Balbus: 'Imperator, inquit, Auguste, tum in multis, tum in eo maxime elucet prudentia tua, quod isti nondum te omnino insanum reddiderunt, qui ut tibi applaudant, non modo diis, sed tibi ipsi, et populo iniuriam faciunt.
2 Deorum siquidem minuunt reverentiam, quo parificant tibi. Te arguunt insipientiae, dum conditionis tuae repugnante natura, te parem numinibus esse persuadere praesumunt. Nota superstitionis inurunt populum, cui mortales deos pro immortalibus persuadent esse colendos. Sane in eo aliquid divinum tibi inesse monstrabis, si omnes istos, qui divinitati tuae fraudulenter applaudunt, rapi feceris ad tormenta.
3 Quis enim deorum ei parcat, a quo se deceptum iri intelligit? Quis non irruat in eum, qui aureos Iovis oculos eruit, aut argento gemmisque sublatis Vestam nititur excaecare? Quis de Martis capite adamantinum lumen impune temerariis effodit unguibus? Nempe deos invisibiles, et immortales circumvenire, et eis fallaciae parare insidias, gravioris culpae est, eo quod ab his visibilium deorum fabrica sustentatur et regitur, et bonorem aut contemptum qui istis exhibetur, illi remunerant.
4 Si sapis ergo, Auguste, in deorum hostes insurges, et te, si non Deum, quod nequaquam es, vel deorum te docebis esse cultorem, si deceptores istos exterminaveris, excaecatores tuos, deorum contemptores, et utrorumque iniuriam punias.' Haec Caecilius. Factio tamen adulatorum praevaluit, quod et praesentium rerum declarat satus.
5 Adeo quidem, ut si quis popularium modestiae conscius, assentationis et scurrilitatis vitio crediderit temperandum, hostes felicium censeatur aut invidus. Eorum siquidem aures tenerae sunt, et iam obsurduerunt vero, et linguam severiorem sine offensione gravissima non admittunt. In quo quantum a virtute maiorum aetas nostra degeneraverit, perspicuum est, cum sine patientia aut nullum, aut rarum esse opus virtutis verbis docuerint, et exemplis.
6 Unde et Aristippus a maledicente se discedens, dixisse legitur: 'Ut tu linguae tuae, sic et ego mearum aurium dominus sum.' Antitanes quoque cuidam dicenti: 'Maledixit tibi ille,' 'Non mihi, inquit, sed illi qui in se, quod ille culpat, agnoscit. Sed et si mihi maledicere curet, non curo, quia auditus lingua debet esse robustior, cum singulis hominibus linguae sint singulae, sed aures binae.
7 Aliquatenus tamen curo, quia eo ipso me fatetur esse superiorem, quoniam superioris personae usus est detractionibus subiacere, inferioris inferre. Gauderem itaque, nisi urgente humanitate compaterer infelici.' Item T. Tatius maledicenti sibi Metello: 'Facile, inquit, est in me dicere, cum nec sim responsurus.' Quid Xenophon? 'Tu, inquit cuidam, maledicere didicisti, et ego, conscientia teste, didici maledicta contemnere.
8 ' Sed et Diogenes, cum ei nuntiasset amicus: 'Te amici cuncti vituperant,' 'Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri, esse enim meliorem indicat mala lingua quem carpit.' Quid Plato? totius philosophiae robur, patientia est. Cum et Socrates non modo verbo neget sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suae manere immobilem.
9 Et ne philosophis solis patientiam sic placuisse credas, ipsorum imperatorum ad eam publicandam exempla concurrunt. In Graecia quis maior, aut clarior Alexandro? Ei Antigonus paedagogus citharam fregit, abiecitque dicens: 'Aetati tuae iam regnare convenit, pudeatque in corpore regni voluptatem luxuriae dominari.' Quod et ille patientissime tulit, licet plerumque impatientissimus fuerit, et patrem sicut virtute, ita vitiis superaret.
10 Eidem quoque eleganter et vere comprehensus pirata scribitur respondisse. Cum enim Alexander interrogaret, quid ei videretur quod mare haberet infestum, ille libera contumacia, 'Quid tibi, inquit, ut tu orbem terrarum? Sed quia id ego uno navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, diceris imperator. Si solus, et captus sit Alexander, latro erit.
11 Si ad nutum Dionidi populi famulentur, erit Dionides imperator. Nam quoad causam non differunt, nisi quia deterior est qui rapit improbius, qui iustitiam abiectius deserit, qui manifestius impugnat leges. Quas enim ego fugio, tu persequeris, ego utcunque veneror, tu contemnis. Me fortunae iniquitas, et rei familiaris angustia, te fastus intolerabilis et inexplebilis avaritia, furem facit.
12 Si fortuna mansuesceret, fierem forte melior. At tu quo fortunatior, eo nequior eris.' Miratus Alexander constantiam hominis eum merito arguentis: 'Experiar, inquit, an futurus sis melior, fortunamque mutabo, ut non ei a modo quod deliqueris, sed tuis moribus ascribatur.' Eum itaque iussit conscribi militiae, ut posset exinde salvis legibus militare.
13 Sed ne a solis Graecis mutuemur instrumenta virtutum. Scipio Africanus, cum eum parum pugnacem quidam argueret: 'Imperatorem, inquit, me mater peperit, non bellatorem.' Marius quoque cum eum Teutonus quidam ad pugnae certamen provocaret, respondit, si cupidus mortis esset, se vitam laqueo posse finisse, et sapientem non tam pugnam quam victoriam quaerere.
14 Primus Romanorum imperator Iulius Caesar quam patientissime multa sustinuit. Cum enim calvitium iniquissime ferret, et deficientem capillum a cervice convocaret ad frontem, ab irato milite ei dictum est; 'Facilius est, Caesar, te calvum non esse, quam me in exercitu Romano quidquam egisse, vel acturum esse timidius.' Idem lato clavo usque ad manus fimbriato utens, laxius cingebatur.
15 Unde Sylla, optimates saepius admonens, dicebat, ut puerum male praecinctum caverent. Praeterea margaritarum cupidissimus erat, quas, pondus earum interdum manu conferens, discernebat. Cum ergo Caecilio invito, rem ut faceret senatus auctoritate denuntiasset, ut ei videbatur iniustam: 'Ante, inquit, satiaberis margaritis.' At haec forte aut aliena videbuntur, et quae viri fortis animus honestius dissimularet.
16 Verum et famosi libelli de eo scripti sunt, et iocularia carmina in eum publice divulgata, ut est illud militum in triumpho Gallico celebratum: Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem, Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem. (SUET., Caes. 49.) Eo quod Nicomedes rex Bithyniae Caesarem ferebatur stupro subegisse, in ulteriorem familiaritatem dum iunior esset admissum.
17 Facilitatem quoque Caesaris in augendo senatu Gicero nimis acriter et palam irrisit. Nam cum ab hospite suo P. Manlio rogaretur, ut privigno suo decurionatum expediret, ait assistente frequentia: 'Romae si vis habebit, Pompeiis difficile est.' Sed et in epistola ad C. Cassium violatorem dictatoris mordacius scripsit: 'Vellem Idibus Martii me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset, nunc me reliquiae vestrae exercent.
18 ' Sed Augustus fortunae favor, et Romani decus imperii, avunculo suo Iulio longe patientior exstitit. Cum enim Antonius maternam eius originem despiciens, eum Afrum genere, et natura panificum diceret, hoc ridens pertulit, et eumdem sorore tradita in affinitatis gratiam admisit. Cum vero idem adversus privatum quemdam gravius excandesceret: 'Loquere, inquit, Auguste, quod placet, quia diligentiam auribus, linguae taciturnitatem indixi, quietem manibus, et in omnibus his potentiam tuam accusa, quia nihil aliud argui potest in patientia mea.
19 ' Ad haec non modo in se servabat patientiam, sed eamdem aliis indicebat. Unde cum Tiberius quereretur per epistolam suam, quod multi de illo perperam loquerentur, ita rescripsit: 'Mi Tiberi, noli nimis indignari, quemquam esse qui de te male loquatur.' Satis est enim si hoc habemus, ne quis nobis malefacere possit.
20 Idem tanta comitate quoslibet se adeuntes excipiebat, ut quemdam Romanum ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere vereretur, quasi elephanto stipem. Et quantum Nero adulationibus captus est, tantum iste ab eis aversus est. Unde appellationem domini, ut maledictum et opprobrium, semper exhorruit. Denique cum eidem descendenti per sacram viam, desperatus quidam diceret: 'O tyranne;'---'Si essem, inquit, non diceres.
21 ' Observatum etenim est, quoties ingrediebatur urbem, ne supplicium de quoquam sumeretur. Curtius eques Romanus deliciis affluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit an mittere liceret; respondit princeps: 'Quidni liceat?' Ille statim per fenestram misit. Miles peritus aucupii, noctuam, quae Caesaris noctes inquietaverat, spe ingentis praemii captam tulit ad Caesarem.
22 Laudato imperator mille nummos dari iussit. At ille ausus est dicere: 'Malo vivat, avemque dimisit.' Abiitque contumax miles non sine admiratione multorum, Caesar non offenso. Veteranus cum sibi die dicto periclitaretur, Caesarem rogavit in publico ut adesset: ille praestantissimum advocatum, quem elegerat, sine mora dedit, commendavitque ei litigatorem.
23 Veteranus autem exclamavit voce magna: 'At non ego, Caesar, periclitante te bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque impressas cicatrices.' Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum, sed etiam ingratus videri. Intraverat urbem adolescens simillimus Caesari, perductumque ad Caesarem interrogavit Augustus: 'Dic mihi, adolescens, fuit unquam mater tua Romae?
24 ' Negavit ille, nec contentus adiecit: 'Sed pater meus saepe.' Ioci itaque asperitate urbana notitiam omnium, et familiaritatem imperatoris sibi conciliavit. Augustus in Pollionem scripserat Fescenninos: 'At ego, inquit Pollio, taceo. Non est leve in eum scribere qui potest proscribere.' Sicut autem non facile concipiebat iram, ita nec facile admittebat ad amicitiam; et quem semel admiserat, constantissime retinebat.
25 Eidem inter varia dedecora a quodam probrose obiectum est, quod adoptionem avunculi stupro meruerit, quia eum Iulius arctius admisisse dictus est, non sine rumore prostratae pudicitiae. Alius quoque eidem iratus obiecit, quod solitus esset crura ardenti face suburere, quo mollior surgeret pilus. Sed et eo tympanizante, ut in primo libro dixisse me memini: 'Videsne, inquit plebeius quidam, ut cinaedus orbem digito temperat?
26 ' Et cum nanus ob corporis brevitatem convitiantis cuiusdam impetu diceretur, sibi calceamentis grandiusculis utendum esse respondit. Tiberius quoque cum in multis legatur fuisse culpabilis, tamen adversus convitia satis firmus ac patiens exstitit, dicens, quia in civitate libera, linguas liberas esse et mentes hominum oportebat. Et, ut ad peiores transeam, Domitianus verborum satis patiens fuit, in quo sic lusisse fertur orator Lucinius.
27 Non esse mirandum, quod aeneam haberet barbam, cui os ferreum, cor plumbeum esset, eo quod dura duntaxat loquebatur, quae ex iniquitatis adipe, quam corde conceperat, procedebant. Iniquitatis enim sedere describitur super talentum plumbi. Vespasianus quoque de quo in libro secundo, dum Hierosolymorum destructio describeretur, fecimus mentionem, etiam infirmorum convicia patienter tulit; adeo ut sene bubulco proclamante in improperium eius: 'Vulpem pilum posse mutare non animum, eo quod natura cupidissimus esset pecuniae, nec avaritiam minueret processus aetatis,' respondisse dicatur: 'Huiusmodi hominibus debemus risum, nobis correctionem, sed poenam criminosis.
28 ' Nam de Tito filio eius quid dicam? qui patris avaritiam tanta liberalitate purgavit, ut amor et deliciae humani generis ab omnibus diceretur, constantissime tenens in moribus, ne quem postulandi gratia ad se accedentem, sine re vel spe, quocunque modo dimitteret. Unde interrogantibus domesticis, cur plura polliceretur, quam praestare posset, respondit: 'Non oportet quemquam a sermone principis tristem discedere.
29 ' Idem quoque recordatus super coenam, quod nihil tota die cuiquam praestitisset dolens et gemens dixit: 'O amici, hunc diem perdidi.' Quem in vita offenderit, ab Hierosolymorum reversus excidio, nondum legi: et forte illum vindicem innocentiae, et crucifixi Redemptoris, elegit Dominus, qui populum excaecatum incolumi conscientia non modo innocenter, sed et religiose deprimeret et deleret.
30 Nactus etenim horam, qua moriendum erat, cum lectica veheretur, suspexisse dicitur coelum, multumque conquestus est, eripi sibi vitam immerenti. Neque enim exstare ullum factum suum, quod sibi poenitendum esset excepto uno duntaxat. Id quale fuerit, nec ipse tunc prodidit, neque cuiquam notum fuit. Quid de patientia huius loquar, cuius tanta benignitas erat, ut sua iniuria, dum a concivibus abstineret, vix crederet quemquam posse moveri.
31 Tantae siquidem civilitatis et humanitatis in imperio fuit, ut omnibus prodesse, nullumque punire studuerit; convictos coniurationis contra se dimisit illaesos, et in pristinam familiaritatem admisit. Sed et Domitianus, quia gravissimam Theomachiam exercuit post Neronem, huius virtutis aliquid plerumque indulsit civibus, licet in eos gratis quandoque insaniret, homo quidem usquequaque inutilis, et qui nihil aliud habebat virile, nisi nomen imperii.
32 Ut tamen ignaviam mentis, et inertiam corporis, sub praetextu principatus occuleret, quotidie sibi secretum horarum spatium vindicabat, nec quidquam interdum facere consueverat, nisi captare muscas, et easdem stylo praeacuto configere; ut cuidam interroganti, ne quis intus esset cum Caesare, non absurde sibi responsum sit a Metello: 'Nec musca quidem.
33 ' Quod licet impiissimo principi innotuerit, dissimulare maluit quam punire. Sed cur patientiae exempla propono, cum omnibus liqueat nihil firmum esse et stabile, quod levi flatus aura concutitur? Quis virum fortem credat, quem verborum movet impulsus, et ei quietem excutit, et virtutum compage dirupta, ipsius animae sanguinem elicit?
34 Unde et publico iure statutum est, ne pro verbis frivolis, quisquam severitate poenarum inuratur. Ait enim imperator, divorum Theodosii, Arcadii, et Honorii statuta confirmans: Si quis modestiae nescius, et pudoris ignarus, improbo petulantique maledicto, nomina nostra crediderit lacessenda, ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum poenae nolumus subiugari, neque durum aliquid, neque asperum sustinere, quoniam si ex levitate processit, contemnendum est; si ab insania, miseratione dignissimum, si ex iniuria, remittendum.
35 Unde integris omnibus hoc ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus, et utrum praetermitti, an exquiri debeant censeamus. Ex quibus colligitur, dictis hominum non moveri eum, qui aut virtutis amator est, aut iuris constitutioni obtemperans. Omne vafer vitium ridendi Flaccus amico. Tangit, et admissus circum praecordia ludit.
36 (Hor.) Familiare siquidem sapienti est, ut magno placet Augustino, potius a quolibet reprehendi, quam sive ab errante, sive ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est, aut amicus. Si inimicus insultat, ferendus est; amicus autem si errat, docendus; si doceat, audiendus.
37 Laudator vero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem. Ait ergo rex fidelis, electus in beneplacito Domini, relinquens, si sapiant, regibus et principibus, iustitiae, humilitatis exemplum, et fortitudinis. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. [Psal. CXL] Consonat ei ethicus, dicens: Falsus honor iuvat, aut mendax infamia terret Quem, nisi mendosum et mendacem?



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 14